Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 275
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/275/ an viridis coloris equi naturaliter congenerari

possint, affirmative respondi. «At quomodo?»

inquit. Facillime, si eiusdem coloris

circumvestiti stragulis coëuntibus repraesententur.

Neque mirum, quando Hippocrates,

auctore Caelio Rhodigino, libro 11 Lectionum

antiquarum, cap. 15., ita scribit: «Cum Aethiops,

quae pulcherrimum enixa erat filium, in suspicionem

venisset admissi adulterij, iussit spectari quid

artis pictoriae in suo cubiculo esset, repertisque egregiis

signis, ab omni sese suspicione expedivit». Si

potest mulier visae imaginis colores in foetu

usque ideo accurate exprimere, cur non et

equi ipsi, quorum imaginatio cum sit ad

unum determinata, vehementior et efficacior

ab Aristotele scitissime iudicatur? Neque id arcanum

(Dux Serenissime) Physico, sed Divino-

magicum nuncupabo. «Cur ita?» quaeris. Audi

Sacram Paginam ita testificantem, Genesi 30.:

«Tollens ergo Iacob virgas populeas virides et

amygdalinas, et ex platanis ex parte decorticavit

eas, detractisque corticibus, in his, quae spoliata fuerant,

candor apparuit. Illa vero, quae integra fuerant,

virides permanserunt, atque in hunc modum

color affectus est varius, posuitque eas in canalibus

ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges

ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in

aspectu earum conciperent; factumque est ut in ipso calore

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES